About
Menu

coedulium

COEDULIUM
, Edulium, portio cibaria, cibus omnis præter panem. Bulla Innoc. IV. PP. ann. 1252. apud Cl. V. Garamp. in Ind. ad Hist. B. Chiaræ pag. 557. col. 1 : Si ad capitulum venire contemnant, priventur vino et Coedulio cœnæ. Stat. ann. 1299. ibid. in Dissert. 9. pag. 286 : Mensa communis servetur et teneatur, videlicet isto modo : quod vidanna seu Coedulium, et omnia alia necessaria ad coquinam fiant de communi.

Saved

Recent