criagium
Noverint universi... quoniam Guido Buticularius noster Silvanectensis, et Guido filius ejus fideli servienti nostro Rogero Picæ Criagium suum de Stampis dederunt, et ipsi et hæredibus suis libere et quiete in perpetuum possidendum concesserunt. Quia vere res hæc de feodo nostro est, et ad Buticulariam pertinet, nos ad petitionem utriusque partis prænominatæ donum stabile esse volumus, et præcipimus.Sed in Chartæ lemmate habetur
griagium. Vide in hac voce
Griagium; quanquam
Criagiumea notione occurrat, ut mox dicetur. Charta Buch. de Magduno ann. 1179. ex Chartul. Miciac :
Mensuram ad vinum vendendum debent accipere monachi, vel alii quicumque vinum in burgo vendere velint a serviente dom. Buccardi, qui tantum pro banno vel alia re mensuram negare vel contradicere poterit ; sed tantum Criagium suum habebit.Charta ann. 1276. in Chartul. Domus Dei Pontisar. :
Dicebant nos debere sibi quasdam consuetudines, vulgariter nuncupatas havagium et Criagium,Alia vernacule scripta ibid. de eadem præstatione :apud Pontisaram, ipsosque ac eorum prædecessores esse et fuisse in possessione vel quasi percipiendi prædictum havagium et Criagium, nomine annui redditus sibi a nobis debiti.
Sachent tuit que comme content fust... d'un havage et d'un Bufetage de Pontoise, etc.Idem proinde quod
Bufetagium. Vide supra in hac voce. Assignatio dotalit. Joan. regin. Franc. ann. 1319. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 69 :
Item pro Criagio vinorum Nicholao hostiario ad vitam suam donato, quatuor libras.Charta ann. 1352. in Reg. 81. ch. 414 :
Item Criagium de Virtuto, valoris sexaginta solidorum Paris. annui redditus.Chartul. Latiniac. fol. 115 :
Noverit posterorum successio Goibertum camerarium huic ecclesiæ post obitum suum uxorisque suæ Criagium, quod tenebat, concessisse. Criage,eadem acceptione, in Ch. Guill. de Veteri-ponte ann. 1289. ex Chartul. S. Joan. in valle :
Chacun tavernier de la devandite terre S. Nicolas est tenu de nous rendre et poier chacun an, pour chacun tonneau que il vent en l'an, maille pour Criage, et nous sommes tenuz de faire crier leur vin à leur requeste.Ordinat. ann. 1415. ex Reg. 170. Chartoph. reg. ch. 1 :
Item nul ne fera taverne ou vendra vin à détail en la ville de Paris sans mettre cerceau, afin que laditte ville ne puisse estre fraudée de ses droits, tant de cellui dessusdit et de Criages et celerages, comme d'autres.Vide Cridagium in Crida.
Griagium. Vide in Gruarius 1. Jus, quod ratione officii
gruariocompetit. Charta E. abbat. Paracl. ann. 1233. ex Chartul. Campan. fol. 393. col. 1 :
Pro istis omnibus rebus superius nominatis et pro Criagio de Pruvino, quod erat nostrum... et sciendum quod idem comes retinet in illis lx. arpenta nemoris, totam justitiam et garenniam suam.Reg. Phil. Aug. ex Cod. reg. 4653. A fol. 184 :
Habet octavam partem Criagii de foresta de Celes.