About

Menu

davata

DAVATA
, Agri portio, apud priscos Scotos, quæ continet 4. aratra terræ, quorum unumquodque trahitur 8. bobus. Alii 4. aratra duplicia intelligunt quæ sunt 8. simplicia. Scotis one dauvaht of land. Leges Baronum, seu Quoniam Attachiamenta cap. 23 : Ita scilicet quod ille Husbandus octavam partem unius Davatæ tenuerit.
Interdum pro Baronia, seu districtu, sumitur. Statuta Davidis Regis Scotiæ cap. 48 : Non fiet taxatio juxta numerum Davatarum, seu Baroniarum, sed secundum verum valorem bonorum.

Saved

Recent