About Report a problem

Menu

delphica

DELPHICA
, Abacus, mensa, in qua vasa vinaria reponuntur, δελφὶς τράπεζα apud Lucianum in Lexiphane. Martialis lib. 12. Epigr. 67 : Argentum atque aurum non simplex Delphica portat. Vetus interp. Juvenal. Sat. 3 : Ornamentum abaci quod nos Delficam dicimus. Hinc emendandum Gl. Lat. Gr. : Deluca, μενεστέριον. Legendum enim Delvica, vel Delphica, pridem monuerunt Wowerenus ad Petron. et Meurs. in Gloss. Vide præterea quæ de hac voce commentatur Salmasius ad Spartianum pag. 150.
Delphicum
, Eadem notione. Hesychius : Δελφικόν, τρίποδα. Ita porro Triclinium in Majori Palatio Constantinopolitano appellatum, in quo Imperator epulari consueverat, de quo Victor Tunnensis in Chr. : Vitalianus CPoli intra Palatium, loco, quem Delphicum Græco vocabulo dicunt, Justiniani Patricii factione dicitur interfectus fuisse. Vim vocis et originem diserte indicat Procopius lib. 1. de Bello Vandal. cap. 21. a Delphica nempe, seu abaco ministratorio. Ἀριστηρίου nomine indigitat istud Magni Palatii Triclinium Anna Comn. lib. 14. Alex. pag. 438. Vide Notas nostras ad eandem.

Saved

Recent