dromones
Longæ naves sunt, quas Dromones vocamus, dictæ, quod longiores sunt cæteris, etc.Ugutio :
Μονήρη μέντοι,Mox subdit :καὶ ὀροφάς ὕπερθεν ἔχοντα, ὅπως οἱ ταῦτα ἐρέσσοντες πρὸς τῶν πολεμίων ὡς ἢκιστα βάλλοιντο.
Δρόμωνας καλοῦσι τὰ πλοῖα ταῦτα οἱ νῦν ἂνθρωποι, πλεῖν γὰρ μετὰ τάχος δύνανται μάλιστα.A velocitate igitur cursus dicta navigia ista censet Procopius. Et certe primus
Dromonumusus fuit ad cursum publicum. Nam non equis tantum vehiculisque stetit ; sed navigiis etiam hac Dromonibus, per flumina, lacus, sinus, ut res tulit, distributis, quod ex Tabula Itineraria apparet, quæ iter Verona Ravennam per Hostilias designans, Hostiliis Ravennam per Padum iter faciendum notat ; et ex Senatore, apud quem Theodoricus rex Dromonariis Hostiliensibus in hunc modum scribit lib. 2. Epist. 31. :
Et ideo Comiti sacrarum largitionum nostra præcepit auctoritas, ut in Hostiliensi loco constitui debeatis, quatenus fiscali humanitate recreati, excursus cum veredariis per alveum Padi, more solito, faciatis : ut diviso labore equis publicis debeat subveniri, quando cursus vester non atteritur, qui per vias liquidas expeditur.Ubi
Dromonariidicuntur remiges Dromonum.
Præpositus Dromonariorumin ch. ann. 539. ap. Marin. in Pap. Diplom. num. 114.
Droma, tarde progredi, parum verisimiliter accersit Peringskiol. in vit. Theodor. a Cochlæo pag. 563. ut monuit D.
Falconet.
Cursoriasvocat Sidonius lib. 1. Epist. 5. :
Ticini Cursoriam (sic navigio nomen) ascendi, qua in Eridanum brevi delatus, etc.Adde leg. 2. § 2. Cod. de Offic. Præf. Præt. (1, 27.)
Dromonesetiam in Pado statuit idem Senator lib. 5. Epist. 17. et Epist. ad Childebert. quæ extat tom. 1. Hist. Franc. pag. 871. ut et in cæteris fluviis, Theophylactus Simocatta lib. 7. Histor. Mauric. cap. 10. ubi innuit, Dromones fuisse onerarias naves, quas
Ὁλκάδας παραστησὰμενος, ἅς δρόμωνας εἴωθεν ὀνομάζειν το πλῆθος.Et lib. 8. cap. 9.
Δρόμωνα δὲ ταύτην εἰώθασι τὰ πλήθει ἀποκαλεῖν.Dromonum igitur usus etiam fuit ad onera deportanda, cui addictos potissimum Dromones testatur præterea Senator lib. 5. Epist. 16.
Apparuit eis quædam navis permaxima, quam Dromundam vocant.Eadem fere Robertus de Monte et Matth. Paris hoc anno. Nec aliter describitur a Leone in Tact. cap. 19. § 4. etc. Anna Comn. lib. 3. Alberto Aqu. lib. 9. cap. 23. lib. 10. cap. 14. Joanne VIII. PP. Epist. 45. 240. 251. Will. Tyrio lib. 20. cap. 14. Jacobo de Vitriaco lib. 1. cap. 99. Gaufredo Malaterra lib. 2. cap. 8. Walsinghamo ann. 1292. Henrico de Khinghton. lib. 3. cap. 14. Ethelwerth. lib. 3. cap. 3. lib. 4. cap. 4. Will. Neubrig. lib. 2. cap. 17. et aliis, qui varie nomen efferunt,
Dromonos,
Dromundos,
Dromos,
etc. vocitando.
Mouskesin Hist. Franc. MS. :
Esneques et Dromons fieres, Roges et busses et vissieres.
MS. :Enz grans Dromons et enz barges s'en entrent.
MS. :Que gez laissai en mer enz el Dromont.
Un Dromont fist loer, mult fu pleinier et grans.
Infra :Lors fait les charpentiers mander Pour cele barge comencer, De trente piez fu le Dromont, Li mas en fu droit contremont, Une broche ot el front devant, E un autre emmi le chalant, La tierce fu faite derriere Pour deffendre la gent darriere.
En mer trovasmes un Dromont A bretesches et à chasteax.
Dromogniaappellari.
Dromunder.
Dromon. Gregorius M. lib. 8. Epist. 37 :
Cognoscentes quale studium in præparandis Drumonibus gesseritis.Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. pag. 235 :
Sed cum ex utraque ripa Drumonem, qui hostium obsidione injectus fuerat, Gothi Dei nutu erigere non valerent, nocte sanctum virum in Palatium revocarunt.