esterlingus
Esterlingus, seu
Sterlingus: primo pro monetario pondere, deinde pro qualitate monetæ, tertio denique pro quapiam monetæ specie.
Imprimis Sterlingus debet ponderare 32. grana boni et rotundi frumenti.Eadem habentur in Assisa de Pond. et mens. Roberti III. in illius Statuto cap. 22. § 6. sed additur secus ea tempestate esse,
propter minorationem monetæ. Statuta Edw. I :
Denarius Angliæ, qui vocatur Sterlingus, rotundus sine tonsura, ponderabit 32. grana frumenti in medio spicæ, et 20. Denarii faciunt unciam, et 12. unciæ faciunt libram.Adde Fletam lib. 2. cap. 12. § 1. et Foros Morlanenses art. 18. Hocsemius in Adolfo a Marka Episc. Leod. cap. 18. ait,
in provincia Coloniensi unciam 20. Sterlingos ponderare, sterlingum 36. vel circiter hordei grossi grana, sive speltæ, 8.
vero uncias marcam adæquare. In Regesto
Pater, in Camera Computor. Paris. fol. 204. dicitur
Esterlingusappendere 4. obolos Turon. :
Chascun Estellin doit pezer 3. oboles Tournois.Solidus vero ponderalis appendebat 12. obolos. Vide in Marca.
Estellinpro unciæ parte minutiori, etiam ubi non fit sermo de re monetaria, pluries accipitur, in Edicto Johannis Franc. Regis ann. 1350. apud
de Laurieretom. 2. Ordinat. Reg. pag. 352. n. 13 :
Bled couste trente-huit sols le septier. La paste du pain d'un denier de Chailly pese cinq onces et demie ; et le pain cuit quatre onces treize Estellins.Occurrit eodem num. ut et seqq. passim. Vide Estrelingus.
50. millia librarum denariorum Viennensium, quorum quilibet denarius valet. 3. obolos Esterlingorum.Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 37 :
Moneta nostra, videlicet Sterlingi, non deferatur extra regnum per mercatores regni.Joan. Sarisber. Ep. 31 :
Centum marchas Sterlingorum... tradidit.Jo. Bromptonus :
Promisit se daturum Regi Franciæ 4000. millia Sterlingorum pro expensis suis.Matth. Paris ann. 1235. pag. 104 :
Marcas bonorum et legalium Esterlingorum, 13. solidis et 4. Esterlingis pro marca qualibet computatis.Lambertus Ardensis pag. 256 :
Pecuniam denariorum Esterlingorum... ei distribuit.Charta Henrici III. Reg. Angl. ann. 1261. apud Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 981 :
In centum marcis bonorum, novorum, et legalium Sterlingorum, tresdecim solid. et 4. Sterling. pro qualibet marca computatis, etc.Eadem fere habentur pag. 1035. MS. :
Et trois cens mars de Deniers Esterlins.
Statuta MSS. Aurificum Parisiensium :Més je ne suie mie venus En cest païs ô tans escus, Pour ses Estellins recevoir, Més pour la terre toute avoir.
Nul Orfevre ne peut ouvrer à Paris d'argent, que il ne soit aussi bons, comme Esterlins, ou meilleurs.
denarium Sterlingumvocabant. Matth. Paris. ann. 1247 :
Præcepit Dominus Rex... ut quicumque deinde Esterlingus in regno suo pondere non legalis inveniretur, statim funderetur.Infra :
Eodem tempore moneta Esterlingorum, propter sui materiam desiderabilem... cœpit deteriorari et corrumpi per illos falsarios monetarum, quos Tonsores appellamus, adeo ut vix interiori circulo nummi parcendo, limbum literatum totaliter asportarent.Ordinatio Philippi Regis Franc. et Henr. II. Reg. Angl. pro subsidio Terræ Sanctæ ann. 1184 :
In terra Regis Angliæ cismarina 2. den. Andegavensis monetæ, et in Anglia unus Sterlingus persolvetur.In Tabulario S. Bertini ann. 1230 :
Sub pœna mille marcharum Sterlingorum majoris ponderis.In veteribus Tabulis Cameræ Comput. Paris. legi S. Ludovicum statuto ann. 1265. vetasse ne
Esterlingialtiori pretio quam 4. Turonensium caperentur, idque ad 15. mensis Augusti, eoque elapso illorum penitus usum interdixisse. De sterlingorum Anglicorum
recti ponderisin Francia valore, idem statuitur Statuto Philippi Pulcri ann. 1289. mens. Aug.
Esterlingi, seu
Estellins(Gallica sunt hæc duo Statuta) quatuor Turonensibus pariter æstimantur. Currebant autem in Galliis nostris
Tenetur integre sine difficultate persolvere in proximis nundinis S. Johannis Trecensis apud Trecas... triginta marcas bonorum novorum et legalium Sterlingorum, scilicet, xiij. solidis et quatuor Sterlingis pro marca qualibet computandis.Idem pretium
Sterlingiassignatur in Ch. ann. 1232. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. Alia ann. 1324. in Reg. C. Chartoph. reg. ch. 28 :
Estellins chacun baillié pour cinq petiz deniers, gros Tournois d'argent à un O chacun pour quinze deniers.Liber nig. S. Petri Abbavil. scriptus ann. 1487. fol. 53. r° :
Lesquelz vingtz sols d'Estrelins sont estimez chacun an à six escus, qui vallent vij. livres, iiij. sols.Vide infra Stellingus.
Starling, quæ
Sturnumsonat, deducit, et dictum vult quod in nummis Eduardi Confessoris deprehenderit quatuor aves effictas ad Crucis ibi depictæ latera. Sed an Sturni sint, vel Columbæ, vix quispiam pro certo affirmarit. Deinde in cæteris Regum Anglo-Saxonum nummis nullam prorsus reperire est dilineatam avem.
Sterlingumdictum existimare, a castro
Starlin, et
Striveling, nuncupato. Verum
starro. Ita vero apocham, seu
adquietantiam, vocabant Judæi Anglici, ita ut probati nummi sic appellati sint, quod scilicet tam boni purique essent, ut eos non recusarent vel ipsi Judæi : vel a voce Anglica Starre, id est, stella, quod plerique veterum Anglicorum nummorum stella insigniti sint. Nam et
Starlingus, perinde ac
Sterlingusscribi annotavit Spelmannus.
legalessint, seu regulares. Unde vulgo probata moneta,
bona et legalis, dicitur :
Esterlingosappellamus,
Esterlingosnummos nuncupatos : seu, ut in iisdem Annalibus habetur, quod ii in Angliam aliquando venientes artem purgandi argenti et feriendi intulerint : vel (quod mihi videtur probabilius) quia Normanni nostri, ut primum in Angliam sedem fixerunt, Willelmo Notho duce, veteres regionis incolas, origine Saxonicos, nulla alia denominatione donarent, quam ea quæ apud Francos in usu passim habetur,
Esterlingorumnempe, qua appellatione ii Germaniæ populi, qui in Daniæ confiniis habitabant, vulgo innotescebant. Unde cum Anglo-Saxonicorum Regum monetam denotare vellent, quæ probatior erat quam Francica et Normannica,
monetam Esterlingorum, id est, Regum Saxonum dicebant, eam scilicet quæ ante Normannorum in Angliam ingressum in commerciis obtinebat. Paulo aliter Cambdenus, scribens Esterlingos a Joanne Rege in Angliam primum evocatos ad argentum in suam puritatem redigendum. Utcumque se res habeat, constat ante Normannos Anglicos vix in quopiam diplomate aut scriptore vocem
Sterlingorumusurpatam reperiri. Primus enim, ni fallor, Ordericus Vitalis eam extulit, vocabulo parum immutato, jam ab ann. 1066. nam
libras Sterilensiumvel
Sterilensis monetæ, vocat non uno loco, pag. 495. 523. 544. 580. 602. 768. 786. 788. quæ aliis
Sterlingorumdicuntur. Sed et observandum pag. 495. Anglicam monetam a
Sterilensivideri distinguere, dum ait Mainerio Abbati 44.
libras Angliæ monetæMonasterio S. Ebrulfi erogatas a Lanfranco Archiep. Cantuar. et a Rogerio
de Sappo 40. libras Sterilensiumeidem missas Abbati : ubi Anglica moneta pro
usuali, Sterilensis vero pro probata sumitur.
Osterlingorum, seu
Esterlingorumappellatione Scriptoribns nostris innotuisse, probant plus satis Annales Francorum veteres, qui ita dictos observant quod ad austrum, seu ad Orientem habitarent, aliorum Saxonum respectu, qui ad Septentrionem et ad Occidentem vergebant.
in Orientales populos, Angarios, atque Westualos, Saxones fuisse divisos. Quod etiam ante Witikindum agnoverat Poeta Saxonicus lib. 1. de Gestis Caroli M. ann. 772. vers. 24 :
Quot pagos, tot pene Duces, velut unius artus Corporis in diversa forent hinc inde revulsi, Sed generalis habet populos divisio ternos, Insignita quibus Saxonia floruit olim. Nomina nunc remanent, virtus antiqua recessit. Denique Westfalos vocitant in parte manentes Occidua, quorum non longe terminus amne A Rheno distat. Regionem solis ad ortum Inhabitant Osterlingi, quos nomine quidam Ostvalos alio vocitant, confinia quorum Infestant conjuncta suis gens perfida Sclavi. Inter prædictos media regione morantur Angarii, populus Saxonum tertius, horum Patria Francorum terris sociatur ab Austro, Oceanoque eadem conjungitur ex Aquilone.
Ex quibus abunde patet Osterlingos eosdem esse qui alias in Annalib. Francor. et in Vita Caroli M. ann. 775.Inde movens Carolus regiones venit ad illas, Quos Osterlingi retinent, seditque locatis Ad fluvium castris, qui nunc Ovacra vocatur.
Austrelindivocantur, ubi perperam libri omnes editi,
Austreleudi, præferunt.
Osterliudi.
Pippinus successibus prosperis Orientalium Francorum, quos illi propria lingua Osterlindo vocant, suscepit principatum.Nam pro
Francorumrestituendum censuerim,
Saxonum, et pro
Osterlindo, facili emendatione,
Osterlinds.
Osterlingosnempe,
Angariosseu
Angrarios, et
Westfalos. Postremorum manet etiam appellatio in Westfaliæ provincia, Rheno finitima.
Saxonibus, qui Stellinga appellantur, quorum multiplicior numerus in ea gente habetur.Ubi obiter observandum jam inde non modo
Osterlingorumnomen in
Sterlingorumappellationem contrahi cœpisse, sed et littera
r, in
l, mutata,
Stellingos, vocatos, uti vocem hanc in re monetaria extulisse Francos posterioris ævi constat.
Et volui et concessi eisdem (Monetariis,) quod ipsi pro mercede operariorum(f. eorum habeant et percipere valeant deoperarum)xvi. marchis etxl. Stellingislx. solidos etiv. denarios ad marcham de civitate Trecensem.
Guiart. ann. 1204 :
Qui coustassent tant d'Estellin.