About
Menu

excapillare

EXCAPILLARE
, Papias : Excapillare, Exerere, discooperire. Glossar. MS. Eccles. Paris : Excapillato, Exerto brachio ad mammam. Vide Expapillare. et Effasilatus. Lex Salica ex MS. tit. 76. apud Eccardum pag. 137. De muliere cæsam vel Excapillatam, id est, Cui denudati sunt capilli, Gall. Decoiffé. Si quis mulierem Excapillaverit, ut ei obbonis ad terra cadat, sol. xv. culp. jud. Et mox : Si servus mulierem ingenuam percusserit aut Excapillaverit aut manum suam redemat, aut sol. v. reddat.
Excapillatus
, Denudatos et sparsos habens capillos. Passio SS. Agapes et Chioniæ, April. tom. 1. pag. 249 : Omnes autem sui sive uxor sive ancillæ, Excapillatæ in occursum ejus venerunt.

Saved

Recent