fractae
Fratta, Sepes, quod hujuscemodi
Fractisnaves veluti sepirentur et munirentur.
FraisesGallice vocamus Palos ad munitionem urbium humo fixos, hancque Gallicam vocem ejusdem originis existimo. Ogerius Panis l. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1207 :
In mense vero Madii armaverunt galeas decem, in quibus ivit Nicolaus de Auria dominus et guida, quæ Calarim applicantes invenerunt ibi naves decem Pisanorum et galeas octo bene guarnitas, et omni Fractarum munitione defensas, easque invadendo prederiis, balistis atque sagittis præliaverunt, sed propter Fractas super eas ire non potuerunt.