About Report a problem

Menu

gadium

GADIUM
, Vadum, Gall. Gué. Charta Willelmi Vicecom. Massiliæ apud Guesnaium in Annalib. Massiliensib. pag. 289 : Ubi Gerrenus fluvius cadit in bedale de supradicto molendino ad Gadium Havelnæ, per quod itur ad Caranilhanum, etc. Vide Gadun.
Garchas, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1448. ex Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 670 : Quant iceulx voituriers furent au Garchas ou gué du champ des prez, etc.
GADIUM
, Vadimonium, fidejussio, pignus. Vide in voce Vadium.
GADIUM
, Testamentum, infra in Vadium. Hinc Gadium Spïritale, ni fallor, in testamento Florentii de Castellana ann. 1398. ex Schedis Præsidis de Mazaugues : Legavit pro suo Gadio spirituali denarios tresdecim. Vide Gadius spiritualis.
Consuet. Carcass. in Reg. L. Chartoph. reg. ch. 3 : Et si filius vel filia, quæ non fuerit maritata vel hæreditata moriebatur sine Gadio et sine liberis, bona eorum revertuntur filiabus maritatis vel hæredibus eorum. Sed tamen unaquæque persona potest facere Gadium de suo jure.

Saved

Recent