gerada
Qui expeditorias res, hoc est, arma bellica, postulet, agnatus ex parte gladii esse debet, ad utensilia vero seu Geradam, cognatus, i. ex parte fusi seu mulieris duntaxat admittitur.Quod vero hic
Geradaappellatur, Wichbild Magdeburgense art. 23. 26. 57. 58.
Paraphernænomine donat, aitque, eo vocabulo intelligi
omnes vestes muliebres, incisos pannos, et tela itidem cæsa ad usum mulieris, et ea, quæ pro ornatu deferre solent mulieres, etc. Vox orta ex German,
Ghereed, apparatus. Exstat porro tractatus Andreæ Goldberti de successione Geradæ Saxonicæ Edit. Jenæ 1607. Vide præterea Joan. Stiernhookum lib. 2. de Jure Sueonum vetusto pag. 199.