gondola
Non ignara quidem belli navalis et audax Gens erat hæc : illam populosa Venetia misit, Imperii prece, dives opum, divesque virorum, Qua sinus Adriacis interlitus ultimus undis Subjacet Arcturo. Sunt hujus mœnia gentis Circumsepta mari, nec ab ædibus alter ad ædes Alterius transire potest, nisi lintre vehatur.
Regaliæ Gallinarum, vini et Gondolarumapud Andream Dandulum in Chr. MS. ann. 1205. Recte quidem, ni fallor, Brodæus ad lib. 1. Antholog. et Meursius in Glossar. Græc. Barb. Venetos vocem hanc a Græcis nuperis accepisse docuere, quibus
Καὶ τὴν ἐν τῷ πλοίῳ σκάφην, ἤγουν τὴν κοινῶς λεγομένην βάλκαν καὶ κουντελάδα.Quæ quidem scaphula non ita appellata, quod
contisregatur, et ex iis navibus sit,
quæ non antenna, sed conto reguntur, ut est apud sanctum Hieronymum in Vita S. Hilarionis, uti volunt Cobarruvias et Octavius Ferrarius : nam Cymbæ Venetæ remis aguntur ; sed quod
brevis, sit,
Gondolaest brevis navicula.
Venetus remex, apud Sidonium lib. 1. Epist. 4. non tamen
Gondolarius.
Et cum esset in quadam navicula sive Gondola ipsius barquæ, etc.