grabotum
Idem quod Grabotum omnium et singulorum bladorum inter ipsos Curatum et Vestiarium, et eorum successores, prout blada inter eos sunt dividi consueta, videlicet quod de Graboto frumenti et siliginis dictus Vestiarius et sui percipiat et percipere debeat duas partes, et dictus curatus et sui tertiam partem ; de aliis vero bladis dictus Curatus medietatem, et Vestiarius Athanacensis Monasterii aliam medietatem.