About Report a problem

Menu

guadia

GUADIA
, Idem quod Guademonium. Luitprandi Leges cap. 61. (6, 8.) apud Murat. tom. 1. part. 2. pag. 63 : Si quis alii Guadiam de sacramento dederit, et sacramentales dicti fuerint, et postea ipse qui nominatus est, cum ad sacramentum venerit et Evangelia posita fuerint, etc. Vide Gaid et Vadium.
Guadimonia
, Eadem notione. Chron. Farfense apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 574 : Et dederunt invicem Guadimoniam, ut constituto termino judicantibus judicibus, fecissent secundum legem. Guadimonium, habetur ibid. col. 615.
Guadium
, Idem. Vide Vadium.
Guadiare
, Vadimonium constituere, etc. Vide in Vadium.
Guadiator
, Executor testamentarius. Ibid.
Guadiare Sponsam
, Despondere, uxorem ducere. Rolandinus Patavinus de factis in Marchia Tarvisina lib. 6. cap. 5. apud Murator. tom. 8. col. 257 : Conducta de Padua equitavit Veronam, et habitavit in eodem palatio cum venerando marito suo, qui priusquam eam Guadiasset, ut dicebatur, posuerat cor suum in eam et amorem. Ibid. cap. 6. col. 258 : Anno eodem Domini mccxlix. quo die scilicet Guadiavit dilectam suam sponsam dominam Beatricem, parari fecit in Padua stipendia et expensas pro xx. diebus. Chron. Veronense Parisii Ceretæ ad ann. 1238. ibid. col. 630 : Idem Imperator eamdem dominam Salvazam ejus filiam tradidit in uxorem domino Icerino de Romano ; quam idem dominus Icerinus Guadiavit et desponsavit.

Saved

Recent