About
Menu

guia

GUIA
, Metatio, limitum positio, Gall. Bornage. Charta Will. comit. Vienn. ann. 1222. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 186 : Quitavi in perpetuum ecclesiæ Trenorchiensi... quicquid juris habet apud Villamnovam, quæ Silviniacus nominatur, secundum quod a supermanentibus patriæ divisum est et testificatum. Guia ista facta fuit a senioribus, quos nos ipsi ad hoc elegimus, a puteo qui est in medio villæ superius, versus Cusiriacum, etc. Hinc
Guiare
, Metas ponere, limites defigere, nostris Guier, eodem sensu. Lit. procurat. ann. 1324. in Chartul. Arremar. ch. 168 : Potestatem habentes ad metandum seu bonandum et Guiandum terras, justitias, prata, vineas, etc. Charta ann. 1307. in Chartul. Pontiniac. pag. 172 : Les trois parz (du bois) qui demeurent aussi comme elles sont arpentées, Guiées, départies et laiées. Vide alia notione in Guida.

Saved

Recent