About Report a problem

Menu

halfkineg

HALFKINEG
, et
Healfkoning
, Semirex, ex Saxon. half, dimidius, et king, Rex. Liber Rames. sect. 4. apud Spelmannum, de Æthelredo Duce Orientalium Anglorum, i. Norfolciæ : Quia ipsi Regi (Æthelstano) adeo officiosa erat ejus impensa sedulitas, ut ad arbitrium ipsius cuncta regni negotia tractarentur : idcirco ab universis Æthelstanus Halfkeneg, quod est semirex, dicebatur. Ejusmodi sunt, quæ alibi de Carolo Martello observamus.

Saved

Recent