havotus
Præterea quosdam redditus quos emimus, apud Markain, videlicet quinque Havotos frumenti, duas raserias avenæ, quatuor capones, et viginti et octo denarios præfatoPerperam editum apud Miræum tom. 2. pag. 962.Capellano assignavimus in perpetuum.
Hauctos. Tabularium S. Bartholomæi Bethuniensis fol. 66 :
Hii sunt redditus qui debentur S. Bartholomæo et S. Præjecto apud Herlies. Johannes Hailles... terciam partem unius Havoti frumenti de redditu ad mensuram de Basleia... Emma Bernaus et heredes de tribus Havotis terræ sitis apud Wailli 7. den..... Beatris de atrio de 10. Havotis terræ sitæ... 2. sol... Hanaderlus del Mortier 11. Havotos terræ.Erat ergo
Havotusetiam mensura agraria, quæ haud scio an referri possit ad vocem,
Actus quadratus, quæ apud Columellam significat portionem agri 125. pedum.
Havonet
Havot. Comput. ann. 1365. ex Tabul. S. Petri Insul. :
Item receptum pro xiij. panibus de Anapia et de Anetieris en Melentois, de quibus tres faciunt Havotum, tantum pro Havoto v. sol. iiij. den. ob. Flandrensium, valent xxiij. sol. iij. den. ob. Fland.Pactum inter Phil. reg. et episc. Tornac. ann. 1320. ex Bibl. reg. :
Item pour vint sept deniers Parisis de taille que on devoit pour le manoir, et se le devoit on pour deux bonniers de terre et pour huit Havos d'avoine et deux chapons.Charta ann. 1344. in Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 328 :
Nous quittons aus poures de la charité de la paroisse S. Estienne en nostre ville de Lille quatorze rasieres, troys Havons, quareignon et demy de blé, troy Havons et demy quareignon d'avoine.Hinc
Havotée, Modus agri, cui seminando satis est
Havotus. Charta ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 413 :
Item de neuf Havotées de terre, séans devant le moustier de ladite ville de Villainnes.Pluries ibi. Lit. remiss. ann. 1468. in Reg. 195. ch. 197 :
Le suppliant achepta une Havotée de terre, qui estoit entre les siennes.Ubi perperam
Hanotéescriptum est. At vero
Havos, Direptor significari videtur, a Flandrensi voce
Havik, Gyrofalco, avis rapax, apud Philippum
Mouskes:
Et tout, si com çou fust Havos, Prendoit et reuboit le pais.
Havotus, Mensura liquidorum. Libert. villæ Domnimed. ann. 1246. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 692. art. 24 :
Dominus habet Havotum cervisiæ pro uno obolo minus quam venditur per villam.Ubi perperam editum
Hanotum.