heere-schild
Scutagiumvocant Angli. In Constitutione Friderici I. ann. 1158. apud Goldastum tom. 3. Constitut. Imperial. § 8. est
de Abbatissæ et Episcopi Hereschildo. Mox :
Si Monialis in Abbatissam, aut Monachus in Episcopum eligatur, per hoc in Imperio Militiæ cingulum, et non jura civilia acquirere possunt,id est, eo ipso, quo Abbatissæ et Episcopi eliguntur, Regalium quæ tenent jure, militares functiones obire tenentur. Vide Scutagium.
Heerschildegerunt, enumerat Mittermaierus Princip. Jur. German. § 48. not. 22.
Arascild, Arachild, et
Arischilit, quæ prave editæ leguntur, pro
Hereschild, in Lege Longob. lib. 1. tit. 17. § 4.
In collectione habitantium in uno loco, pro vi inferenda alicui, si plaga illata, aut homo mortuus fuerit, de ipsa collectione compositio fit 20. solidorum ei, qui vim passus est.Statuti rationem reddit Princeps :
Quia non potuimus causam istam assimilare ad Arascild, nec ad ConciliumQuo verborum contextu Legislator innuit, ejusmodi conventus illicitos accipi non potuisse pro legitimis conventibus, verbi gratia pro(ita leg. pro rusticanorum, vel ad seditionem : et plus nobis potuit congruum esse de consilio malo, id est, consilio mortis.Consilium)
Herescild, id est, conventu ad militiam, vel conventu pro rebus publicis, vel denique conventu pro seditione vel tumultu aliquo pacificando ac sedando. Ita § 5. vis a feminis, maritorum impulsu, illata, ab ipsis maritis emendatur :
Quia. Ubi paulo secus Editio Heroldi pag. 249 :,inquit idem Legislator, non possumus mulierum collectionem ad Arascild assimilare, neque ad seditionem rusticanorum, quia viri istam causam faciunt, non mulieres
Quia non potuimus mulierum collectionem ad Arschild consimilare, neque ad seditiones rusticanorum, quia istam causam viri faciunt nam non mulieres.Hoc est, ea mulierum collectio, vel is conventus, capi non potest pro militari collectione, nec pro seditione pacanda, cum res hæc (
causa) viros spectet, non mulieres. Id autem hoc loco
Hereschildsonat, quod prave, ut diximus,
Arischildvel
Arscild, locis iis dicitur, ut apud Papiam
Arachild, qui
cavalcadamrecte interpretatur : ut et apud Ugutionem,
Arischilit, qui
adunationemperinde recte vertit. Atque inde
dignitas originis, clypeus patris ac matris, feudum et clypeus, clypeus feudalis, nobilis prosapia paterna, clypeus militaris, insignia. Chronic. Laurishamense pag. 88 :
Nam septem principalia beneficia... ad generum ejus Ducem WelephonemSupra pag. 78 :transierunt, maximo videlicet Ecclesiæ detrimento. Exinde siquidem militaris clypeaturæ, scilicet Hereschilt, integritas confusa, atque in diversa distracta est, et Ecclesiæ status tam in militari frequentia, quam in re stipendiaria, in suis opportunitatibus et regalibus expeditionibus imminutus est, multorum servitiis in unam personam collatis, solumque remansit inane nomen domini et hominii.
Qui communicato 12. illustrium fidelium suorum consilio, quo numero etiam beneficialis summa militaris clypei, qui vulgo dicitur Hereschild, Laureshamensis Ecclesiæ attinens includitur, singulis pro quantitate beneficiis centenos Milites (ut traditur) assignavit.Idem Chronicon pag. 91 :
Quæ idcirco Rex remiserat, ne forte dignitas regalis Abbatiæ militari clypeo, qui vulgo dicitur Hereschildt, subtracto diminueretur.Vide Clypeus.