About Report a problem

Menu

hermellina

HERMELLINA
, Mus Ponticus, nostris Hermine, ab Armenia dictus quod inde ejusmodi murium pelles in Europam adveherentur : nam Hermeniam, pro Armenia dixere Scriptores Latini recentioris ævi, Anonymus in Actis S. Chrysolii, (uti monet Bollandus) Tudebodus, et alii, a nobis laudati in Dissert. 1. ad Joinvillam, ubi legimus de hoc animali, et illius pellibus, quæ semper magno in pretio habitæ sunt. Thwroczius in Salomone Rege Hungar. cap. 52 : Cumque tetigisset veprem lancea, quædam Hermellina albissima mirum in modum, lanceæ ejus insedit, et super ipsam discurrendo in sinum ejus usque advenit.
Harmelinus
. Paulus Venetus lib. 1. cap. 56 : Deferunt pelles delicatas vulpium, aut Harmelinorum, aut aliorum animalium, præsertim quæ vulgo Zebellinæ vocantur, etc. Et lib. 3. cap. 48 : Varia producens animalia (regio) ut sunt Rhondes, Armelini, Erculini varii, vulpes nigræ, etc.
Ermelinus
. Petrus Damiani lib. 2. Epist. 2 : Ovium itaque, simul et agnorum despiciuntur exuviæ, Ermelini, gebellini, martores exquiruntur et vulpes.
Herminiæ Pelles
. Concilium Parisiense part. 4. cap. 4 : Pelles quoque de Erminiis caudatis omnibus Ecclesiasticis personis prohibemus. Galfridus Monemuthensis lib. 7. cap. 4 : Caius Dapifer Herminio ornatus,... totidem vario amicti. Ordinatio ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 406 : Pro Herminiis dictarum raubarum Dalphinæ ordinamus 12. florenos.
Arminiæ Pelles
. Charta ann. 1117. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacræ pag. 868 : Pellibus griseis, berariis et Arminiis.
Hereminæ
, apud Ricardum Hagulstadensem ann. 1139.
Herminæ
, apud Silvestr. Girard. in Topogr. Hibern. dist. 1. cap. 21.
Armerinæ Pelles
, apud Rollandinum in Chron. lib. 1. cap. 13.
Hereminæ Pelles
, in Concilio Londinensi ann. 1138. cap. 15.

Saved

Recent