About
Menu

holocausta

HOLOCAUSTA
, Hostiæ Eucharisticæ. Fragmenta Hist. MSS. apud Stephanot. tom. 2 : Tanta in altari Holocausta offerantur, quæ populo sufficere debeant. Quod si remanserint in crastina non reserventur, nisi propter viaticum eorum qui morituri sunt, ne quis Christianus sine communione sancta moriatur ; sive propter virtutem custodiæ Ecclesiæ, ne virtutes adversariæ nocere valeant loco, etc.

Saved

Recent