About
Menu

hursacrum

HURSACRUM
, Ignis sacer, morbi genus, apud And. Resendium in Vita S. Ægidii Ord. Prædic. n. 99 : Cujus sinistrum brachiolum fœdarat sacri ignis species quædam infantibus familiaris, quam qui ex Judaismo apud nos medicinam sunt professi, Hursacrum appellavere, voce ex Hebræo et Latino sermone compacta. sed legendum Pursacrum πῦρ ἱερόν.
Nihil omnino mutandum probat ipse contextus ; neque enim ex Græco et Latino compactam hanc vocem scribit Resendius, sed ex Hebræo et Latino ; unde ibridam esse vocem, efformatam ex Hebræo רדא Ignis, et Latino Sacrum, manifestum est.

Saved

Recent