huscarla
vir,
homo, proprie autem
masculus,
robustus,
fortis: unde
Carolusnomen, nostris
Rex Anglorum Hardeknutus suos Huscarlas misit per omnes regni sui Provincias ad exigendum, quod dixerat, tributum.Infra :
Unde Rex ira commotus ob ultionem necis illorum... et cæteros Angliæ Comites, omnesque suos Huscarlas cum magno exercitu... illo misit.Id est, domesticos et aulicos. Simeon Dunelm. ann. 1065 :
Eodem die primitus Danicos Huscarlas Amanidum et Ravenesheartum de fuga retractos... peremerunt.Idem ann. 1071 :
Rex cum Huthsecarlis in Orientali plaga insulæ omnem illis exitum obstruxit.Et infra :
Eilaf Huscarl apud Regem præpollens honore.Occurrit hæc vox sæpe in Domesdei :
De hoc manerio tenuit Tochi duas hidas, Huscarle Reg. Edwardi fuit.Alibi,
Burchardus Huscarlepariter
Regis Edwardidicitur et mox
Teignus(i. Baro)
Regis Ed. Rursum :
De hac terra tenuit Huscarle homo Reg. Ed. 3. virgas, et averam invenit.Ita ibidem,
Huscarli Comitumnon semel occurrunt. Denique tit.
Brideporte, tit.
Warham, et tit.
Dorset.
Et gilda pro 10. hidis, scilicet ad opus Huscarlium unam marcam argenti. Id est, huscarlis, et pro eorum proficuo, præstandam.
HuscarlorumDanicorum dignitatem pluribus describit Jus aulicum Norvegicum vetus cap. 26. ex versione Joannis Delmeri :
Omnes viri, qui fidem servitii, ex veteri consuetudine Regi adjuraverant, sive manus datæ, sive apprehensi gladii confirmatione, vocabulo Huskarla appellabantur, quamvis illi postmodum multo excellentiore et eminentiore titulo, pro sua quique conditione sint honorati. Omnes vero in Regia aula servientes Hirdmen vernacule nominantur, Regem observaturi ac tuituri, etc.Tradit idem Delmerus pag. 535. Præfectis Provinciarum concessum a Rege, ut 40. non vero plures, servos domesticos nomine
Hurscarlarumin servitio suo haberent. Scribit Sueno in Legibus Castrensibus cap. 8.
Colloquium, seu Curiam aulicam, in qua de rebus ad
Huscarlaspertinentibus judicia fiebant,
Huskarlesteffneappellatam. Est autem
Steffne, forum sive quilibet locus juri dicundo causisque agendis destinatus, uti observat ibidem Stephanus Stephanius : qui præterea addit,
Huscarledictos Officiales aulicos, sive officia palatina, milites prætorianos, et quoscumque in aula Regis aut Principis alicujus versantes.
MandansEt pag. 126 :(Rex) omnibus familiæ suæ Militibus, quos lingua Danorum Huscarles vocant, ut, etc.
Divisus ergo a Rege Archiepiscopus, cum ingenti Huscarlium turba præcedentes subsequitur.
Huscarl, domesticos, operarios, et vernas appellari, et antiquiores Danos aulam Regiam sua vernacula
Huusnominasse :