hydromancii
Sunt, qui in aquæ inspectione umbras dæmonum evocant, et imagines vel ludificationes ibi videre, et ab iis aliqua audire se perhibent.
Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus Angelus mittebatur, Hydromantiam facere compulsus est : ut in aqua videret imagines deorum, vel potius ludificationes dæmonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere atque observare deberet. Quod genus divinationis idem Varro a Persis dicit allatum.