About

Menu

kaficium

KAFICIUM
, Idem quod Caficium, Mensuræ frumentariæ apud Hispanos species, nostris, Kafis. Charta ann. 1317. in Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 36. r°. : Dominus rex confirmavit donationem...... de quinquaginta Kaficiis tritici ad mensuram Pampilonensem. Stat. pro reformat. regni Navar. ann. 1322. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 159. v°. : Ordinatum est quod castellanus dicti castri habeat decem homines, et pro quolibet homine quinque Kaficia tritici et viginti solidos per annum. Ibidem fol. 60. v°. : Cum laboratores solvant in pectis regis, pro viginti Kaficiis bladorum servandorum, unum Kaficium ; dicti custodes habebunt illud Kaficium. Ubi Reg. ejusd. Cam. sign. Noster fol. 437. r°. habet, Raficia. Testam. Caroli reg. Navar. et comit. Ebroic. ann. 1376. in Cod. reg. 8428. 3. fol. 109. r°. : Lesquelles rentes et revenus peuent valoir et monter à la somme de 433. Kafis de froment, 432. Kafis d'orge et d'avene, et 107. livres, dix solz de Carlins noirs. Vide supra Caffirus.
Keaficium
, Eadem notione, in Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 339. r°. : Quidam modus mensurarum in Navarra. In Keaficio Pampilonæ sunt iiij. roua ; in rouo iiij. quartalia, etc. Pluries ibi.

Saved

Recent