About Report a problem

Menu

kappe-hette

KAPPE-HETTE
, Tegumenti genus. Chron. Danic. ad ann. 1308. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. Mss. pag. 162 : Eodem tempore Dani primum cœperunt habere usum capitiorum, dicta Kappe-Hette, quod non solum caput tegebant, sed et pectus capiebant. Vide supra Capitium 1.
Aliud vero sonat Kappe, in Charta ann. 1450. ex Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 83 : Item de chacune Kappe de Stockenisch amené par les Alemans, ung estrelin d'entrée (au bourg de Bruges). Ubi idem videtur quod nostrum Caque, Doliolum.

Saved

Recent