lachus
Lachen, ut est apud Schilterum, in
Lachbuche, Incisio arborum, divisio, scil. agrorum, qui hisce incisionibus terminantur. Donatio Cancronis Comitis Rhenensis ann. 770. apud Tolnerum Hist. Palatinæ pag. 4. Probat et
Sicut ipsa incisio arborum in ipsa die facta fuit, quæ vulgo Lachus appellatur, sive divisio.Mox :
Et inde per ipsam incisionem arborum sive Lachum.Rursum :
Quidquid infra illam divisionem arborum, seu Lachum, sive divisionem.
Omnia quæcumque his Lachis et terminis circumdata sunt cum villulis infra positis, etc.Præceptum Henrici IV. Imper. ann. 1103. in Vindemiis Litter. pag. 109 :
Prædium unum concedentes... quod his Lachis concluditur, etc.Aliud ejusd. Imp. Præceptum ann. 1111. ibid. pag. 112 :
Quod (prædium) suprascriptis Lachis circumseptum videtur.
Laha, de qua voce infra. Vide Arbor finalis.
Lath.