lassi
Gens Saxonum omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos Edelengi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lassi illorum lingua dicuntur : Latina vero lingua hoc sunt nobiles, ingenui, et serviles.Vide Pontanum lib. 6. Orig. Franc. cap. 15.
Lassen, apud Sicambros
Lathen, apud Frisios
Liten, ejusdem etymi vocabula, quod scilicet primo capti, et postea ex commiseratione in agris relicti, nec ejecti, aut venditi essent, dicti sunt. Vide Schilt. in Praxi J. R. in foro Germ. tom. 1. pag. 52. Quo spectare videtur vox Gallica
Las, qua Vir obnoxiæ conditionis, rusticus significatur in Libert. Joinvil. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 301 :
Renoncens en cest fait pour nous, pour noz hoirs et successeurs à toutes exceptions... à toutes autres choses et aides faisans pour les nobles contre les Las ou lours subgis.