About
Menu

lenare

LENARE
, Lenocinari, lenocinium facere. Salmasius ad Vopiscum ex veteri Epigrammate : Lenandi callidus arte. Et ex alio inedito : Quod si formosas redeas Lenare puellas,   Et dederit quæstus cotidiana Venus. Vetus Scholiastes Juvenalis ad illud Satyræ 2 : Illa docet, missis a corruptore tabellis, adnotat : Socius filiam suam Lenat et docet eam mœchis caute rescribere. Laurentius in Amalthea ex vet. Glossis : Lenare, Lenire.
Lenaria
, Quæ facit lenocinium. Miracula S. Cuneræ, tom. 2. Junii pag. 564 : Blasphemando... dixit : B. Cunera videtur esse Lenaria, quia leni et lenæ qui invicem copulari non possunt, veniunt hic ad B. Cuneram, ut ibidem fornicari possint.

Saved

Recent