lozengia
Losenge. Inventarium Ecclesiæ Noviom. ann. 1419 :
Item de B. Theodoro Mart. in quodam vase ad modum Lozengiæ.Ibidem :
Item quoddam brachium B. Eligii argentatum, et fuit Episcopi Andreæ, in quo deest quædam Lozengia esmaillata.Varias afferunt originationes, quas videre potes apud Menagium, et in Dictionario universali Trivoltiano. Magis arridet Hispanicum
Losas, vel Italicum
Losa, Later quadratus, quod hujus figuram referant
Lozengiæ. Vide Losengina.