lytae
Sed quia solitum est anni quarti Studiosos Græco et consueto quodam vocabuloSic autem dictos volunt quidam, quod exacto illo studiorum curriculo jamjam solvendi essent, ac legendi libertate, nullo interprete magistro, donarentur : Turnebus vero lib. 8. Advers. cap. 19. sic. dictos mavult, quasiλύτας , appellari ; habeant quidem, si maluerint, hoc cognomen.
Solutores, qui civili sapientia tantum promoverunt, ut Legum ænigmata possint subtiliter et accurate dissolvere, juxta illud Juvenalis Sat. 8 :
Qui juris nodos legumque ænigmata solvat.