massaria
Item statuimus quod tota Massaria nostra, quam habemus apud S. Nicolaum de Offido, omnesque proventus ipsius deputentur ad reparationem et observationem pontis ibi constructi vel construendi.Constitut. Jacobi Reg. Sicil. cap. 11 :
Mandamus quod nullus aliqua officia et procurationes Massariarum nostræ curiæ recipere et exercere cogatur invitus, etc.Adde Constitutiones Frederici itidem Reg. Siciliæ cap. 108. Vide Massa 5. et infra Massarius.
massarii, seu fisci publici administratoris. Correct. stat. Cadubr. cap. 11 :
Item omnes expensas et omnes introytus communis Cadubrii singulo anno, tempore quo per massarium communis redditur ratio Massariæ, teneatur et debeat describere seriatim in uno quaterno.Vide in Massarius.
Qui vero pedisequam seu fanticellam sive Massariam stupraverit vel carnaliter cognoverit, etc.Nisi sit
massæincola.