About Report a problem

Menu

mesenbria

MESENBRIA
, vox Græca, Meridies. Vita S. Theoderici Metensis Episc. scripta a Sigeberto Levita S. Vincentii apud Leibnit. Script. Brunsvic. tom. 1. pag. 308 : Quatuor, ecce, plagas per quatuor aspice portas ; Scilicet Anatolen, Disin, Mesenbrian, Arcton, Qui videt ecclesias, cælestes estimat aulas.
Mesembria, in Vita S. Neoti tom. 7. Jul. pag. 320. col. 2 : Qui licet a septemtrionali plaga occidentalibus procrearetur, ac moraretur in partibus ab anatole atque Mesembria ex opposito remotissimis, sub glaciali tamen dysis algore, fidei atque caritatis semper ferbuit ardore. Vide supra Meridies.

Saved

Recent