messegaria
Cum universitas ipsa et Consules ejusdem, a tempore constructionis villæ prædictæEt infra :(Florentiæ) Messegaria in bonis et possessionibus suis, quæ sub districtu Vicecomitis Fezensaguelli optinent, cuto et gardiagio, usi sint hactenus et gavisi.
Et quod ipsamHinc(Universitatem) Messagaria prædicta uti et gaudere permittat, prout ea pacifice et quiete usa est hactenus et gavisa.
Messegarii, quia messium custos :
Messegarios.
Messegariadicitur quoddam territorium quod
Capitaliumjurisdictioni subest, idem quod aliis
banleucanuncupatur.
Donamus et concedimus officium Mandatariæ seu Messageriæ Quadratii et ejus mandamenti cum debita et solita perceptione emolumentorum addictum officium quomodolibet pertinentium.Idem ergo
Messagerius, qui
Mandatarius, quam vocem consulas licet, ut quid sit
Messageriaplenius noscas.
messegarioexsolvitur ab eo cujus animalia in damno inveniuntur, quæ quidem ab alia qnam in emendationem damni exigebant, distinguitur, in Sententia arbitrali ann. 1292. inter abbatem et consules de Gimonte :
Dicti Pastores et alii conductitii solvant Messegariam et emendent talam sive damnum, ut alii homines dictæ villæ ; ita tamen et hoc excepto quod animalia dictorum dom. abbatis et conventus, vel ea quæ dicti pastores cum ipsis tenuerint, dictam Messegariam minime solvere teneantur, sed tenebuntur talam tantummodo emendare.Pluries ibi. Vide Messegarius.
Item percipiebat terciam partem Messegariæ, quæ fuit extimata valere sexaginta solidos Turon.Vide supra
Messagium 2.