motalis
gestuosus, flexibilis ‥ mobilis, ~is, agilis
Trado in eleemosynam.... quidquid proprietatis habeo in Larungum et in Sulzidorpfero Marcu, nisi tamen in Larungum 20. Motales, id est, jugeres, et unam arialem.Occurrit præterea hæc vox, sed nescio an eadem notione, in Charta Garsiæ Regis Navarræ æræ 1034. apud Antonium
Id est, de Guardia de Comite per semitam ad vallem de Pozos, desursum ad illam arborem vallis de Fabrici, et per illum Motalem usque ad portellum medianum.
Motalis, ni fallor, idem ac Mota, eminentia.
Et ipsum campum secundum Morales defunctos cum integritate vobis donamus.Legendum enim censuerim,
motales definitos.
Motalespro
Moralesemendat Cangius ; sed nescio an non retinenda sit vox
defunctos; ita ut sensus sit,
campum, qui mihi jure manus mortuæ motalium hominum competit, vobis donamus. Bonis quippe
Motaliumhominum succedebant domini feudales, ubi non aderant hæredes masculi. Vide in Mota 1.