About
Menu

muscheta

MUSCHETA
, Mosquea, Templum Mahumetanum. Will. Apul. lib. 3. Rer. Norman. : Glorificansque Deum, Templi destruxit iniqui Omnes structuras, et quæ Muscheta solebat Esse prius, Matris fabricavit virginis aulam : Et quæ Machameti fuerat cum dæmone sedes, Sedes facta Dei, fit dignis janua cæli. Bernardus de Breydenbach in Itinerario Terræ Sanctæ : His diebus quibus in Muschetis congregantur, et quando præcipuas habent solemnitates, etc. Idem : Juxta illud templum modernus Soldanus novam edificavit ecclesiam sive Muschteam. Caffari Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 252 : Saraceni namque illico arma et alia dimiserunt, et ad Muschetam eorum fugere incœperunt. Occurrit ibid. non semel. Nicolaus Huen in Itinerario Hierosol. : A la maison S. Anne a une tres belle Eglise en l'honneur d'elle fondée : mais ils en ont fait une Musquette. Vide Moscheda.

Saved

Recent