nembda
judicemsignificat. Vide Joan. Stiernhookum pag. 31. 52. et seq.
Si nulli adfuerint testes, Nempdæ sive duodecim virorum judicio res committatur.
Næmd, inquit Olaus Verelius,
ubique in legibus judicium ordinarium duodecim assessoribus constans ; dicitur a Nemna, denominare, eligere, quod a litigantibus denominabantur, sex ab actore, totidem a reo. Idem in Notis ad Bervarar Sagæ cap. 14 :
Postea deprehensum magis ex usu esse, non requisita litigantium nominatione, duodecim hos judices auctoritate constitui publica, non in causas singulas, sed omnes judicandas.In Legum Wisigothorum libro, quem edidit Olaus Rudbeckius, multa leguntur de
Juratorumnumerus sive
Jurataapud Anglos, quod
Nemdaapud Danos, Suecos et Norvegos, a quibus per Normannos in Angliam invectum videtur ejusmodi judicium. Plura Hickesius Dissert. Epist. pag. 37.
Nemdamconstituunt. Ol. Rudbeckius in suo libro Legum Wisigothorum cap. 2 :
Nullus qui servit Nemdarius esse debet, ni cum colonorum et præfecti territorii consensu.Et cap. 3 :
Si ad judicia non veniat Nemdarius octo trientibus mulctabitur.
Niemschewitvel
Nimpscewitex Charta Arnulphi comit. Ghinar. pro homin. Bredenardi ann. 1272. in Reg. 147. Chartoph. reg. ch. 325 :
Voirs est que chil de Bredenarde doivent avoir et tenir et warder de droit et de anchien establissement et par droite longue tenanche, eschevinage et de loy plainement et entierement de Bailloen en Flandres, qui en Flameng est ditte Nimpscewit.Lit. confirmat. ejus Chartæ ann. 1279 :
Je me suis assentis que mi eschevins de Bredenarde.... aient le loy de Bailoeul en Flandres, que on appelle la Niemschewit.Vide supra
Neffinger.