nidering
Anglos suos appellat, jubet ut compatriotas advocentQuo loco Matthæus Paris ann. 1089. habet subad obsidionem venire, nisi si qui velint sub nomine Nidering (al. quod nequam sonat, remanere. Angli qui Nihil miserius putarent quam hujusce vocabuli dedecore aduri, catervatim ad Regem confluunt, et invincibilem exercitum faciunt.Nidernig)
nomine Nithing, quod Latine nequam sonat, recenseri. Codd. alii
Olthingpræferunt. Annales Waverl. MSS. eodem anno, apud Spelmannum :
Rex Willelmus junior misit per totam Angliam, et mandavit, ut quicunque foret Unnithing, sive Francus, sive Anglicus, sive in burgo, sive extra, veniret ad eum ; et adunato magno populo, ivit ad Rovecestre, et obsedit Castellum.Ubi vox scribitur charactere Saxonico. Leges convivii in memoriam et honorem B. Erici Regis Ringstadiensis olim celebrati :
Si confratrem suum propter nimiam stultitiam suam et negligentiam, et longævo rancore existente confratrem occiderit, exeat a consortio omnium confratrum, cum malo nomine Nithing, et recedat.Occurrit ibi pluries.
Nidingur, est contemptus, infamis, inhumani alicujus patrator. Vide Lexicon Runicum Wormii pag. 22. 92. Ejusdem notionis est vox
Nithing-sorthapud Suenonem in Legibus Castrensibus cap. 10. et 11. de qua Stephanus Stephanius Suenonis editor pag. 179. Janus Dolmerus ad Jus aulicum Norveg. vetus cap. 37. et Petrus Resenius ad Jus aulicum Canuti II. Regis Daniæ cap. 4.
Nice, quam usurpat MS :
Trop estes malostrus et Nices, N'entrerez huy par vos estices.