About Report a problem

Menu

palae

PALAE
, Ugutioni, Dorsi dextra lævaque eminentia membra, dicta sic, quia in luctando eas promimus, quia luctari vel luctam Græci dicunt Palim. Isid. lib. 11. cap. 1 : Palæ, sunt dorsi dextra levaque eminentia membra : dicta quod in luctando eas premimus, quod Græci παλαίειν dicunt. Cælius Aurelianus lib. 3. Chronic. cap. 2 : De hinc vaporationes inter scapulas sive Palas adhibendæ. Nostris Paleron dicitur pars scapulæ prominens, omoplata.
PALAE
, Fines palis designati, inter quos jurisdictio seu dominium alicujus continetur. Dipl. Caroli IV. imper. ann. 1346. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 168. col. 2 : Item volumus et prædicto archiepiscopo et successoribus concedimus gratiose, ut quotienscunque aliquem patrem-familias infra dominium seu Palas dictæ Trevirensis ecclesiæ commorantem, etc.

Saved

Recent