About
Menu

panzonus

PANZONUS
, Navis oneraria Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1264. apud Murator. tom. 6. col. 532 : Erant autem naves tres, una quarum major erat aliis, et tarridæ magnæ cum gabiis, Panzonus unus, galeæ duæ et sagittea una. Lanfranci Pignol. Annal. Genuens. ad eumdem ann. ibid. col. 534 : Et quum transitum facerent per partes Mutoni invenerunt quemdam Panzonum magnum oneratum grano, quod etiam ceperunt.

Saved

Recent