pecioli Save Du Cange PECIOLI, apud Apicium lib. 1. cap. 20. videntur esse quos Columella et alii pediculos vocant, quibus fructus ramusculis adpendent. At Celsus lib. 2. petiolos de animalium pedibus usurpat.