peironus
Peironuminter insignia superioris justitiæ recensetur, in Charta ann. 1443. ex Schedis Peiresc. apud Præs.
Ab inde in antea tenere et erigere furca, patibula, Peironum, et alia signa executionis justitiæ regaliarum.Quæ voces, ni fallor, unum idemque sonant, aut parum inter se differunt.
Peironusergo est Patibulum ex
petrisseu lapidibus exstructum. Vide Furca.
Pilorium. Vide in hac voce.
Actum ad Peironum S. Ferreoli.
Sicut ducit caminum Arelatense versus circum usque ad Peironum, qui est in camino Arelatensi, et ab ipso Peirono usque ad Durentiam.Inquisit. ann. 1268. jamjam laudata :
Sicut protenditur a dicto deffenso per claperios et partidam tenementi Arelatis et Auriculæ usque ad primum Peironum,... in quo Peirono sunt litteræ sculptæ, et a dicto Peirono, sicut protenditur recta linea usque ad aliud Peironum, in quo similiter sunt litteræ sculptæ, et a dicto secundo Peirono usque ad tertium Peironum.