phariseare
phares, divisio, et
phariseus, divisus, separatus. Joan. de Janua :
Farisei a fares, quod est divisio, dicitur fariseus, i. divisus, et hinc quidam hæretici dicti sunt Farisei, qui divisi interpretantur, quia traditiones et observationes Legis, quas illi deuterosas vocant, justitia proferunt
justitiæ præferunt,
etc. Philippus
S. Hieronymus adversus Luciferianos cap. 8 :Consilio juvenum Pharizeat cisma perenne Cum regno populum, lis est de divite regno, etc.
Pharisæi a Judæis divisi propter quasdam observationes superfluas, nomen quoque a dissidio susceperunt.Alanus de Insulis in Planctu naturæ :
QuæNicolaus de Braia in Ludovico VIII. pag. 293 :(vestes) virgineo corpori tanta fuerant connexione conjunctæ, ut nulla exuitionis diæresis eas aliquando faceret virginali corpori Phariseas.
Infra de Comite S. Pauli Avenionem subeunte pag. 315 :..... Obeunt alterno vulnere fratres, Frater et a furtis fraternis se Phariseat.
Cumque Comes Regis a castris se Phariseum Cerneret, et secum tam paucos, horret ut agna, Quæ divisa suo grege sola relinquitur arvis.