phrygium
phrўgĭum, ĭī, n. , le bonnet phrygien : Schol. Juv. 6, 516.
Obtulit similiter S. Benedicto planetam purpuream, aureis Phrygiis, mensium 12. signa in se habentibus, ornatam.Lib. 3. cap. 57 :
Planetam purpuream cum Phryso et cum aquila ex margaritis contexta.
Illic argentum, aurum, margaritæ, mire fabricata Phrygia latissima, fulcimenta vestium serica.
Regnumappellant Scriptores, quo in solennibus ceremoniis utitur, quodque a Constantino Mag. Silvestro PP. concessum aiunt.
Tiara, est Phrygium, quod dicunt.Arnoldus Abbas Bonæ-vallis de 7. Verbis Domini :
HacCharta donationis Constantini Magni apud Anastasium Biblioth. :(thyara) etiam minores Sacerdotes utebantur, eratque byssina, circundata coronula aurea, opere textili facta, sicut hodie Phrygium mitris nostrorum Pontificum plerumque consuitur.
Deinde diadema, videlicet coronam capitis nominis nostri, simulque Phrygium, nec non et superhumerale, etc.Calistus II. PP. in Epist. ad Stephanum Camerar. Legat. Sed. Apost. :
Et Frigii quidem corona capiti nostro imposita, gaudentes exultantesque per viam sacram ad Lateranense palatium usque solenni ritu nos prosecuti sunt.Chronicon Mauriniacense lib. 2 :
Ibique Romani Pontificis, ac ut sibi consuetudinis est in sacris magnisque festivitatibus, Frigio coronatus,... ad Ecclesiam matricem pervenit.Sugerius in Ludovico VI. Rege, de Alexandro PP. :
Cumque Turonis apud S. Martinum, ut mos est Romanis, Frigium ferens, Lætare Hierusalem celebrasset.Et infra, de Callisto II :
Ibique more Romano seipsos præparantes multo et mirabili ornatu, circundantes capiti ejus Frigium, ornamentum imperiale instar galeæ circulo aureo circuncinnatum, imponunt.Joan. Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 23. de Adriano PP. :
Spinosam dicit Cathedram Romani Pontificis, in tantum acutissimis usquequaque consertam aculeis, tantæque molis, ut robustissimos premat, terat, et comminuat humeros. Coronam et Phrygium clara merito videri, quoniam ignea sunt, etc.
Romæ itaque Bonifacius Frigii regnive corona festive redimitus.
Ex qua saneTunc Senior Levita manu diadema venustum Imperii signum, pavonis cortice candens Pennarum intexto, gemmis radiantibus auro, Vallatum in gyro, cui summo in vertice carbo Evomit et cubito gemmarum maxima flammas, Imposuit capiti, spheræ cubitique figuram, Accipiens Phrygium, lapidem fulgoris inanem Quondam, sed nivei plenum candoris acuto Vertice contentum gemma, nunc temporis auctum : Hæc Romana tenens quondam fastigia Cæsar Constantinus apex statuit, tum primus in orbe Fonte sacro purgatus herus, propriis sibi Regnum Seu Phrygium manibus Silvestri in vertice pressit.
PhrygiiPontificii descriptione colligi potest, similis fuisse figuræ, qua Constantini M.
Camelaucium, de quo pluribus egimus in Dissert. 24. ad Joinvillam pag. 291.