pinca
Felix Presbyter et Martyr pronomine dicitur in Pincis, a subulis, quibus passus perhibetur : nam Pinca dicitur subula.Eckehardus junior de Casibus S. Galli cap. 9 :
In die Felicis in Pincis vindemiata est ipsa, etc. Pincesvero nostri vocant instrumenta, quibus aliquid evellitur.
Pincisenim Romæ locus est a palatio Pincii Senatoris sic dictus : unde
collis Pincius, porta Pinciana. Erroris causa est quod Felicem Nolanum, ab alio Felice Romano in
Pincissepulto, non distinxerunt ; qui et, ne hærere viderentur,
Pincam, subulam interpretati sunt. Palatii Pinciani meminit Anastasius Bibl. in Vita Silverii ann. 536. in Vita Hadriani apud Murator. tom. 3. pag. 188. ubi leg.
in Pincispro
in Pineis, et in Vita Benedicti III. ann. 855. Vide Frontonem in Kalendar. Rom. pag. 10. Alex. Donatum in sua Roma, et Famian. Nardi.
In Pineislegendum vult
Chastelainin suo Bimest. Jan. et Febr. ad diem 14. Jan. quem consule.
Grenier. Vide Panera 2.