About Report a problem

Menu

poignia

POIGNIA
. Inquesta de Foresta Aquilina in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano f. 118 : Habet et carbonarios asignarios Poigniarum ad mortuum nemus in defenso Molinelli. Infra : De pasnagio, quod domini Regis est, habet dominus Monfortis unum centenarium, si inventus fuerit apud Rambolhec, sive ad Poignias. Nomen esse alicujus loci proprium suspicor.
Poignia
aliud sonat in Charta thelonei Episcopat. Autissiod. MS. : Episcopus habet in uno die Sabbati et in alio non, duas Poignias de tribus digitis ad minus quo voluerit telonearius. A Gall. Poignée, Pugillata, hæc vox deducenda videtur.

Saved

Recent