polyptychum
anno ab Incarnatione Domini mxij indictione x caraxatum est hoc polipticum, et signaculo crucis insignitum
Edicta quoque publica de possessionibus ejusdem Monasterii in cunctis scriptis, velPolypticis , vetusto stilo et calamo editis, nomen ipsius B. Sulpitii continent.
Ut illi coloni tam fiscales, quam et Ecclesiastici, qui sicut et inPolypticis continentur, et ipsi non denegant carropera et manopera, etc.
Quod hac, ut dicitur, excusatione facere distulit,Id est, in(id est reddere donationem factam Ecclesiæ) quia notitia ejusdem donationis non esset de Polyptycis caraxata.
Polyptycharelata. Joan. Diaconus lib. 1. Vitæ ejusdem Gregorii M. cap. 24 :
Cunctorum patrimoniorum prædiorumque reditus ex GelasianoOccurrit rursum mox infra. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium :Polyptycho, cujus nimirum studiosissimus videbatur, adæravit, etc.
Reditus villarum nostrarum describere jussit, quod Polyptychum vocant.
In Pollegiticis tamen et Plenariis sanctæ matris Ecclesiæ hactenus pleniter reperiuntur insertæ.
Marcus referendarius, qui hanc descriptionem faciebat, secum omnes Polepticos ferens, Kalendas Martias a Limodicinis interfectus est, et omnes Poleptici incendiis sunt concremati.
polyptychum, eadem notione. Marculfus lib. 1. form. 19 :
Præcipientes ergo jubemus, ut si memoratus ille de capite suo bene ingenuus esse videtur, et in Puletico publico censitus non est, licentiam habeat comam capitis sui tonsurare.
Poleptico, in edit. Baluziana.
Duæ siquidem Ecclesiæ, ut in antiquissimis Turonicæ ecclesiæ invenimus Polegiis, longe ante Gregorii præsulatum fabricatæ fuerant.
Omnia ornamenta ecclesiastica, cum armario et Apostolicorum privilegiis, et Episcoporum decretis, et chartarum rerum ecclesiasticarum instrumentis atque scriptis, vulgo Pulegiis nominatis, flamma consumpsit..... Ne institutio antiqua et redditus villarum atque census earum prorsus ignorando aboleretur, ad communem utilitatem præsentium et futurorum solerti indagatione hoc Pulegium super res canonicorum condere operæ pretium duxerunt. Pulegium autem, ut mihi videtur, nil aliud significat, aut latialiter sonat, quam publica lex, vel popularis lex. Si quis rectius hoc commentatus fuerit, ego Saravardus cancellarius jussis præceptorum meorum optemperans, qui huic operi me præfecerunt, intellectui ejus humiliter concedo.
Sicut ipsæ Ecclesiæ nominatim designantur in Polegio Synodali.Alia Teotolonis Archiepisc. Turon. ann. 933. apud Sammarthanos :
Sicut antiqui homines asse ruerunt, et in Polegio nostræ matris Ecclesiæ reperit, ita hic inserui.
Et ipsum Poleticum ipse Episcopus in ipsorum præsentia ibidem ostendit ad relegendum, etc.Baldricus lib. 1. Chron. Cameracens. cap. 53 :
Episcopus divino consilio usus, Poleticum, quod adhuc in eadem Ecclesia reservatur, scripsit.
Ego Thomas Episcopus exemplavi illud Poleticum de aliis vetustissimis cartulis, quas inveni in cartulario S. Vincentii.
Libri, apud Abbon. Floriac. in Epist. pag. 418.politici
Diptychum. Hanc porro vocem ab Italia manasse vir doctus affirmat, ubi epistolas suas ad amasias pullorum gallinaceorum alvo inclusas mittebant interdum ipsi amasii, qua parentes ac custodes fallerent. Fides penes eum sit.