About
Menu

postellum

POSTELLUM
, Cippus, Gall. Posteau, vulgo Carcan ; postis scilicet seu palus, cui alligati rei publice exponuntur ad majorem infamiam. Tabularium S. Flori Arvern. : Excepta executione ultimi supplicii, fustigatione, bannitione, et Postellatione. Et infra : Dominus de Brezons non potest facere furcas apud Bezons ; Postellum vero potest facere. Concilium Bituricense ann. 1336. cap. 12 : Item pilorium seu Postellum in cœmeterio et locis sacris affigunt et apponunt. Vide Carcannum et Pilorium.
A Latino Postis, nostri Postel, vulgo Poteau, dixerunt. Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 321 : Icellui Perrinet bouta sa hache entre l'uis et le Postel ou esteil où il le devoit clorre. Aliæ ann. 1414. in Reg. 167. ch. 411 : Le suppliant print un Postel de boys en soy revenchant. Hinc amici, quibus innitimur, Posteaulx appellantur, in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. ch. 273 : Lequel Denisart lui dist : qu'il n'avoit mais si bel regner qu'il avoit eu ou temps passé, et que ses Posteaulx, c'est à dire, les meilleurs de ses amis, estoient mors.

Saved

Recent