protosevastus
Duo nepotes ejus, fratres uterini, Joannes scilicet Protosevasto, et Alexius Protostrator, qui inter illustres sacri Palatii primum obtinebant locum.Adde lib. 20. cap. 1. Rogerius Hovedenus pag. 595 :
Quendam habebat amasium, qui vocabatur Græce Protosevastos, Latine vero Comes Palatinus, etc.
Prothosalvastonscribitur apud Radulphum de Diceto ann. 1182. Hanc porro dignitatem Duci Venetiarum olim concessam ab Impp. CP. observavimus in Notis ad Alexiadem pag. 311. Vide Codinum de Offic. aulæ CP. et quæ ad eum commentantur Gretzerus et Goarus, præterea Meursii Gloss.
Erat enim(Constantinus) vir sapiens, discretus, eloquens, et curialitate multimoda redimitus, pro quibus in ejusdem Imperatoris aula maximam habebat dignitatem, de qua Protosevasto dicebatur ; nec erat ita magnus princeps post logothetam,