About

Menu

pseudonuncius

PSEUDONUNCIUS
, Missus desidiosus, tardus, ob idque falsus nuncius, cum nuncii est diligentem esse. Litteræ Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1323. apud Rymer. tom. 4. pag. 10 : Recensentes morosam dilationem negotiorum nostrorum, pro quibus, diu est, misimus illum Pseudonuncium de Stratford, in quibus usque modo nihil sensimus actum... hanc ipsius duntaxat nuncii tepiditati et desidiæ imputamus, etc.

Saved

Recent