About

Menu

rassa

RASSA
, Quantum vitri quis ferre potest. Charta Maurini Abbatis Vallissanctæ Diœcesis Aptensis ann. 1509. ex Schedis Præsidis de Mazaugues : Tenebuntur solvere... lesdam ad rationem unius denarii, sive medii pataci pro qualibet Rassa sive onere hominis, et pro quolibet onere sive carga animalis unum patacum, sive duos denarios currentes. Hic agitur de materia vitrea ; quod autem Rassam olim vocabant vitrarii, hodie Faix nuncupant, Onus hominis.
RASSA
, Conjuratio, ad illicita quædam perpetranda conspiratio vel rebellio. Statuta Massil. lib. 1. cap. 1. § 20 : Item, quod hoc sacramento specialiter teneatur Rector servare, in omnibus et per omnia, illa statuta quæ loquuntur de conjurationibus et Rassis non faciendis, et de conjurationibus illicitis infringendis. Adde libri 5. caput. 6. quod est de Conjurationibus et Rassis non faciendis. Statuta Baronum Montispessul. ann. 1323. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 469 : Sartores infra scripti dixerunt et protestati fuerunt ibidem, quod per infrascriptas ordinationes et conventiones, non intendunt facere crassam, Rassam seu monopolium, nec easdem facere in prejudicium juris, seu honoris aliquorum jurisdictionem habentium, sed tantummodo ad honorem Dei, etc. Requesta ann. 1391. oblata Senescallo Provinciæ ex Schedis D. le Fournier : Et Primo fieri propositionem ligue et Rasse, factis inter gentes Domini Raimundi de Turena ex una parte, et circumvicinos Massilienses ex altera. Vide Manipolium et Trassa.

Saved

Recent