recapitulare
per atavos et tritavos rursum singillatim ordinem genealogiae ~ans
ea quae ‥ latius digesta sunt, ob memoriam conservandam breviter ~ari placuit
non inutile duxi aliqua de superioribus ~are, que sive per oblivionem negligenter, sive propter brevitatem scienter dimissa sunt
ut in calce libelli, premissa ~ando negotium, quasi sub epilogo, concludamus
ultima ‥ pars orationis rethorice est conclusio sive epilogus. quando sc. breviter ~antur ea que dicta erant ut melius memorie commendentur
libet omnium regum Anglie qui huc usque regnaverunt et nomina et regna ‥ ~are, ut ‥ historie series clarius elucescat
de Ascensione Domini incipiens quedam que in evangelio de ipsa pretermiserat, ~at
si sine domino aut termino placitare cogitur aliquis injustum est, et per judicium poterunt ~are placitum ejus et emendare(
orbiculari ‥ motu fines suos amor peragit, et unde sumit initium, illuc suo denuo revolvitur impetu, ut inde interim ~ari possit et in semetipsum sine cessatione recurrere
Ad initium redigere, uti interpretatur Tertullianus lib. 5. adversus Marc.
Recapitulando dicit, tamquam ad id rediens, quod præterierat.Et cap. 21 :
Recapitulat ab initio.
Qui recapitulabunt impietates ejus, etc.Utuntur Irenæus lib. 5. cap. 151. Commodianus Instr. 41. etc. S. Hieronym. lib. 1. adv. Jovinianum cap. 10.
Recapituler, Res disperse et diffuse dictas aut scriptas sigillatim cogere, summatim repetere, recensere. Hoc intellectu legimus ad calcem tituli 31. Capitularium Caroli Calvi :
Hæc eadem domnus Karolus Romana lingua annuntiavit, et ex maxima parte lingua Theodisca Recapitulavit.Concil. Narbon. ann. 589. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 385 :
Die Kalendarum Novembris Deo auspice in unum convenimus, et aliquanta quæ juste et pie sunt edita... Recapitulare fecimus.Adde Historiam Mediani Monasterii pag. 192. etc. Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 574 :
Et dederunt invicem guadimoniam, ut constituto termino judicantibus judicibus fecissent secundum legem, et qui ex eis defuisset, non amplius præsumeret Recapitulare illam controversiam ;hoc est, redintegrare, iterare. Guidonis Discipl. Farfensis lib. 1. cap. 18 :
Responsoria duo et duo decantent pariter : adGloria Patri
adjiciantur plures, et postGloria
Recapitulent a capite; id est, iterum decantent ab initio. Adde cap. 38. ejusdem libri, et vide Vossium de Vitiis serm. lib. 4. cap. 20.
Cum diu sic cruciaretur, ecce supradictus Antistes, infula pontificali exornatus, venit, et baculo pastorali eum flagellavit, Recapitulans negligentiam ejus.Vide Capitulare 6. in Capitulum 4.